De Admirandis, Pag. 361
 
Vanini, De Admirandis

/p. 361/ regio mandato cogerentur, quia scabie et lepra

Aegyptios infestabant, Moises illorum

exulum ducem se fecit multoque eius persuasione

auro et argento subfurato lucrifugi

abierunt et post multa itineris pericula

superata, ad tutum locum septimo die pervenere.

Iccirco diem illum Deo consecrandum

mandavit Moises ut suo Imperio Supremum

Numen favere ostenderet plebi, quae sic instructa

in Moisis servitute facilius continebatur».

I. C. – Legimus haec insomnia in Iustino[7] et

ipsissima mendacia esse in nostra Apologia

demonstravimus. Alex. – Ego quoque Iustini

errores patefeci, ita ut Atheus ille amplius

non reclamaret. At Moisen laudabat, quia

vivus se in abyssum deiecit ut, cum non adinveniretur,

in coelum elevatum populus crederet.

Alioquin, si Moisis cadaver conspexisset,

in Divorum numero non retulisset». Negavi

ego. Nam aliorum Patriarcharum cineres erant

apud Hebraeos, nec propterea in honore sanctitatis

esse desierunt. At ille: «Maiorem super

omnes Patriarchas honorem Moises ambiebat,

quare de seipso sic Deum locutum esse

dicebat: “Constitui te Deum Pharaonis”; ut igitur

Deus haberetur, morti se non esse obnoxium

suis testatum reliquit». Tunc ego Belgici coeli

accolas Atheos inclamabam. At ille inquit:

«Imo Cardanus[8] vester idem de Helia censuit.

Sic enim scribit: “Alter [Empedocles] ad comparandam gloriam

in Aetnae flammas sponte se coniecit, eo consilio,

ut vel latens tanquam Deus in coelum assumptus,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum